monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1 > 4 > csg51.8 > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, II.Quomodo Honorius ludum gladiatorum removerit. <<<     >>> IV.Quomodo Eutropius praepositus imperatoris fuerit interemptus.

Cassiodorus, 10, CAPUT III.De morte Nectarii Constantinopolitani episcopi, et ordinatione actibusque Ioannis.

1 Pauco tempore transeunte, etiam Nectarius Constantinopolitanus episcopus defunctus est consulatu Caesarii et Attici [An. Dom. 397], vicesima et septima die Septembris mensis. Mox ergo studia generantur in episcopatum, aliis alium ordinare cupientibus. Novissime vero placuit ut ab Antiochia Ioannes evocaretur, Ecclesiae presbyter.
2 Erat enim eius doctrinae fama mirabilis. Intra paucum ergo tempus communi decreto omnium clericorum et laicorum imperator Arcadius evocavit eum. Et propter dignitatem ordinis cum adessent ex imperiali iussione plurimi episcopi, etiam Theophilus venit Alexandrinus, qui studebat quidem Ioanni detrahere, et Isidorum suum presbyterum ordinare.
3 Diligebat enim eum, quoniam aliquando sustinuerat pro eo tale periculum. Cum imperator Theodosius adversus Maximum tyrannum decertaret, Theophilus per Isidorum xenia misit imperatori, et duplices misit epistulas, mandans ut alias epistulas non vincenti daret, porro victori et munera et alias porrigeret litteras. Has cum Isidorus portasset, Romae veniens victoriam sustinebat; sed non diu latuit.
4 Quidam enim lector rapiens epistulas, demonstravit imperatori. Quamobrem Isidorus terrore comprehensus, in Alexandriam fugit, celare volens quod fuerat ei mandatum. Ob quam causam Isidorum Theophilus diligebat. Verum palatii iudices praeposuere Ioannem. Cumque multi Theophilum accusarent, libellos adversus eum pro diversis causis praesentibus episcopis obtulerunt. Tunc praepositus palatii, Eutropius nomine, sumens accusationes scriptas, ostendit Theophilo, dicens: Aut ordina Ioannem, aut accusationes veniant ad examen.
5 Hinc perterritus Theophilus, Ioannem ordinavit episcopum. Qui suscepit episcopatum sexta decima die Februarii mensis, consulatu Honorii imperatoris et Eutychiani praefecti [An. Dom. 398]. Quia vero Ioannes vir fuit omnino praeclarus, ex libris quos reliquit agnoscitur. Cuius vitam, genus, conversationem, et quemadmodum sit depositus, et morte potius [ed. V., posterius] honoratus, exponam. [SOCRATES, lib. VI, cap. 2, p. 300.]
6 Ioannes itaque fuit Antiochenus, filius Secundi et Anthusae nobilium personarum, discipulus sophistae Libanii, et auditor Andragatii philosophi. Cumque se ad advocationem praepararet, considerans molestias litigantium iniustumque vitae propositum, potius elegit quietem. Et hoc fecit aemulatus Evagrium, quoniam et ipse dum iisdem studiis esset usus, quietam magis secutus est vitam.
7 Mox ergo mutato schemate pariter et incessu, divinis lectionibus incumbebat, et frequentius ad sanctam concurrebat ecclesiam. Haec agens persuasit etiam Theodoro et Maximo, qui fuerant condiscipuli eius apud sophistam Libanium, ut pomposam relinquerent vitam, et simplicem sequerentur. Quorum Theodorus postea episcopus Mopsuestenae ordinatur Ecclesiae, Maximus autem Seleuciae Isauriae.
8 Tunc itaque isti fiunt discipuli in lectione divina Diodori atque Carterii, qui eodem tempore sacris monasteriis praesidebant. Sed Diodorus postea Tarsi ordinatus episcopus, multos conscripsit libros, sacras ad litteram intuens Scripturas. Porro Ioannem degentem cum Basilio, tunc a Meletio factum diaconum, et postea Caesareae Cappadociae praesulem constitutum, Zeno episcopus ab Hierosolymis revertens, lectorem in ecclesia Antiochena constituit.
9 In quo adhuc officio positus librum edidit contra Iudaeos. Post paucum vero tempus etiam diaconatum a Meletio promerens, de Sacerdotio alium fecit librum, aliosque plurimos explanavit. Postea vero, Meletio in Constantinopolitana urbe defuncto, recedens Ioannes a Meletianis, et neque Paulino communicans, tribus annis continue sub quiete degebat.
10 Postea vero, Paulino moriente, ab Evagrio eius successore presbyter ordinatur. Ante episcopatum itaque hoc modo conversatus est. Fuit enim vir, ut aiunt, propter zelum castitatis severior, et amplius quam habebat a iuventute sua, furori magis quam reverentiae se praebebat, et propter vitae rectitudinem incautus prospicere de futuris; propter simplicitatem vero, oris libertate profusus, apud colloquentes non mediocriter utebatur; docendo praecipuus erat, utilis ad corrigendos audientium mores; in confabulatione vero arrogans a nescientibus putabatur. Cum ergo talis moribus esset, episcopatu suscepto, maiori fastu quam debuerat utebatur, clericorum suorum corrigere vitam volens.
11 Mox igitur in ipso initio, cum clericis asper videretur Ecclesiae, erat plurimis odiosus, et veluti furiosum universi declinabant. Compellebat enim eum ut omnes offenderet Serapio diaconus eius, qui aliquando praesentibus clericis hunc protulit magna voce sermonem: Nunquam poteris, o episcope, hos corrigere, nisi uno baculo percusseris universos.
12 Quo dicto maiora contra eum odia concitata sunt. Non post multum vero tempus, plurimos clericorum pro diversis exemit causis. At illi conspirantes adversus eum, etiam derogationibus apud populos utebantur; quarum rerum faciebant maximam fidem, eo quod nec ullum secum comedere pateretur, nec ipse ad alium invitatus accederet.
13 Dicunt enim quidam propterea noluisse eum cum quoquam comedere, eo quod turpiter manducaret escasque perciperet; alii vero propter excellentem ciborum continentiam hoc eum facere praedicabant. [SOCRATES, lib. VI, cap. 3, p. 301.]
14 Ego tamen quodam viro veraci referente audivi, quia propter abstinentiam capite et stomacho saepe dolebat, et ideo prandiorum epulas evitabat. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 9, p. 769.]
15 Porro populus propter sermones quos in ecclesia faciebat, diligebat eum, parvipendens accusatorum voces. Quales vero sint eius libri, non oportet nunc dici, quoniam legentibus poterunt indicari. Igitur cum clero tantummodo esset infensus, machinationes contra eum non omnino valuerunt. Dum vero etiam plurimos procerum obiurgare coepisset, tunc invidia contra eum maior accensa est.
16 Et quidem plurima dicebantur, multa quoque faciebant audientibus fidem. [SOCRATES, lib. VI, cap. 4, p. 304.]
Cassiodorus HOME

bav824.289 bnf1603.203

Cassiodorus, Historia Eccl., 10, II.Quomodo Honorius ludum gladiatorum removerit. <<<     >>> IV.Quomodo Eutropius praepositus imperatoris fuerit interemptus.
monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1 > 4 > csg51.8 > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik